Pular para o conteúdo principal

Plancium nominabat

Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit.

Comentários

  1. Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare.

    ResponderExcluir

Postar um comentário

Postagens mais visitadas deste blog

Dia de combate à Homofobia

Dia de combate à Homofobia. 17/05

Amphion Dircaeus

Amphion Dircaeus Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.25 nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago. o tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas et figere cervos 30 haedorumque gregem viridi compellere hibisco. mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primum calamos cera coniungere pluris instituit, Pan curat ovis oviumque magistros; nec te paeniteat calamo trivisse labellum: 35 haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim et dixit moriens: «te nunc habet ista secundum.» dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

O crudelis Alexi

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos, 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpullumque herbas contundit olentis. at me cum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, Amaryllidis iras