Pular para o conteúdo principal

Postagens

Mostrando postagens com o rótulo Solaris

O crudelis Alexi

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos, 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpullumque herbas contundit olentis. at me cum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, Amaryllidis iras

Directum

Dum itaque nos quoque, credita nobis licet indignis, a Deo dispensatione freti, in hac cogitatione curaque versaremur, allatus est nobis liber a dilecto filio Antonio Lilio, artium et medicinae doctore, quem quondam Aloysius eius germanus frater conscripserat, in quo per novum quemdam epactarum cyclum ab eo excogitatum, et ad certam ipsius aurei numeri normam directum, atque ad quamcumque anni solaris magnitudinem accommodatum, omnia quae in kalendario collapsa sunt, constanti ratione et saeculis omnibus duratura, sic restitui posse ostendit ut kalendarium ipsum nulli umquam mutationi in posterum expositum esse videatur