Pular para o conteúdo principal

Postagens

Mostrando postagens de abril, 2009

litterarum

16. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, illas ad basilicae Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae valvas, et in acie Campi Florae publicari et affigi; et earumdem litterarum exemplis, etiam impressis, et voluminibus kalendarii et martyrologii insertis et praepositis, sive manu tabellionis publici subscriptis, necnon sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum haberi praecipimus, quae originalibus litteris exhibitis omnino haberetur. 17. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum praeceptorum, mandatorum, statutorum, voluntatis, probationis, prohibitionis, sublationis, abolitionis, hortationis et rogationis infringere, vel ei auso temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Utantur

14. Tollimus autem et abolemus omnino vetus kalendarium, volumusque ut omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum praesides novum kalendarium (ad quod etiam accomodata est ratio martyrologii), pro divinis officiis recitandis et festis celebrandis, in suas quisque ecclesias, monasteria, conventus, ordines, militias et dioeceses introducant, et eo solo utantur, tam ipsi quam ceteri omnes presbyteri et clerici saeculares et regulares utriusque sexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius usus incipiet post decem illos dies ex mense octobri anni MDLXXXII exemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt regiones, ut ante praescriptum a nobis tempus harum litterarum notitiam habere non possint, liceat, eodem tamen octobri mense insequentis anni MDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hae nostrae litterae pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodi mutationem facere, ut copiosius in nostro kalendario anni correctionis expl...